- ARCESILAS et ARCESILAUS
- ARCESILAS, et ARCESILAUSPhilosophus, Polemonis discipulus, in disputatione pertinacior, et magnô ingenii acumine, Cicer. l. 3. de Fin.Ex Pitane, Aeolica civitate, ortus, relictô genitali solô, Sardes perrexit: mox Athenas profectus in Academiam se ad Crantorem contulit, quem Platonicam Philosophiam omnino commutâsle, novamque quandam constituisle ferunt. Cavillator vocatus est, quod cum nihil se scire diceret, nec alios scire quicquam pateretur, sed omnes pertur baret sophismatibus. Pers. Sat. 3. v. 78.------ Non ego curoEsse quod Arcesilas, aerumnosique Solones.Vide Lactant. Firm. de Instit. l. 3. c. 5. 6. Ceterum magni nominis, et Principibus gratus, vixit Olymp. 120. Seneca, de benefic. l. 2. c. 10. Diog. Laert. in eius vita. Fuit etiam Poeta eius nominis priscae comoediae; alius Elegiacus; alter statuarius; in quem et Simonidesscripsit epigrammata. Laert. l. 4. Item sculptor quidam apud Plinium. Item pictor, Tisicratis fil. teste eôdem Pliniô l. 35. c. 11. Denique unus e quinque Ducibus Boeotorum, qui ad Troiam cum 50. navibus advenerunt, ut ostendit Homer. initiô Catalogi,Βοιωτῶν μὲν Πηνέλεως καὶ Γήϊτος ἦρχον,Α᾿ρκεσίλαός τε, Προθοηνωρ τε, Κλόνιος τε.Ab Hectore postea interfectus est, teste eôdem Homerô il. o. v. 329.Ε῞κτωρ μὲν Στίχιον τε καὶ Α᾿ρκεσίλαον ἔπεφνε,Τὸν μὲν Βοιωτῶν ἡγήτορα χαλκοχιτώνων.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.